monumenta.ch > Plinius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 48
{XVIII} Signis, quae vocant Corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione neganti et, aenigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam.